Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 750

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Hruodperht gegen einen Morgen zu Ober(Unter)geiselbach einen anderen an der Isen.
Datierung: 855-856

COMMUTATIO ANNONIS EPISCOPI ET HRUODPERTILAICI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Hruodperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Kysalpah de arabili terra iugerum I una cum consensu et coiventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit prenominatus nobilis vir venerabili episcopo de parte proprietatis suae in eodem loco ad ecclesiam retinendum iugerum alterum prope flumen quod dicitur Isana consistentem loco molinae. Undo—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).