Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 749

Bischof Anno und der Edle Egino vertauschen Unfreie.
Datierung: 855-856

COMMUTATIO ANNONIS EPISCOPI ET EGINONIS.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum et quendam nobilem virum nomine Egino quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus eidem nobili viro ad proprietatem habendum mancipium unum nomine Ótker. Econtra ille in reconpensatione illius mancipii dedit pretitulato episcopo mancipia II nomine Reginperht, Hugimot Et inde duas—teneat atque utatur aevis temporibus (= 748) Et inde duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque utatur aevis temporibus).