Bischof Anno tauscht von dem Edlen Uurmhart gegen 5 Äcker zu Steinhart 6 Morgen ebenda.
Datierung: 855-856
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Uurmhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Steinhard agros V etiam et per licentiam domni Hludouuici regis Econtra dedit in reconpensatione huius rei eisdem nobilis vir iugera VI in eodem loco ad predictam ecclesiam retinendum. Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat evis temporibus Isti sunt testes Adalo. Nordloh. Cundhart. Pàtto. Uualtrih. Erkanfrid. Eginolf.