Bischof Erchanbert tauscht von dem Diakon Anno gegen einen Hof zu Moosach vier Teile Ackerland ebenda.
Datierung: 853 08 10
Ausstellungsort: Moosach
ln dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem virum Erchanbertum episcopum necnon et Annonem suum diaconem quandam de rebus suis commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque domnus Erchanbertus episcopus cum consensu et conhibentia monachorum sive canonicorum partem quandam aecclesiae suae in loco qui dicitur Mosaha curtiferum I cum territorio exarato ad proprietatem habendam Econtra Anno diaconus domno episcopo pro Illorum utilitate et compendio tradidit in eodem loco quattuor partes de terra arabili ad domum sanctae Mariae firmiter tenendum atque possidendum. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri iusserunt, quod nullus successor Illorum vel missus dominicus hoc frangere valeat; sed presens commutatio aevis temporibus firma permaneat Rihinc istius commutationis advocatus episcopi fuit et vestituram accepit. lsti sunt testes Leidrat. Cotahelm. Hucperht. Adalperht. Ûoto. Helmrih. Rumolt. Alprih. Arahart. Nothart. Sigimunt. Sigihart. Hunperht. Reginperht. Adalgis. Actum est in eodem loco die festivitatis sancti Laurentii anno incarnationis domini DCCCLIII. indictione XIIII. an(no) Hludouuici regis XVIII.