Bischof Erchanbert tauscht von dem Grafen Adalperht gegen die Kirche zu Frauenberg bei Überacker Liegenschaften zu Landsberied.
Datierung: 853 05 19
b)
In dei nomine Placuit atque convenit inter Erchanbertum episcopum venerabilem virum Frigisigensis ecclesiae necnon et quendam comitem nomine Adalperht, ut aliquas res pro communi utilitate et conpendio inter sê commutare deberent quod ita et fecerunt Dedit itaque predictus Erchanbertus episcopus ex ratione prefate ecclesiae suae una cum consensu et coniventia canonicorum et monachorum aliorumque fidelium in ipsa ellesia degentium etiam et per licentia domni Hluuduuuici regis eidem Adalberto comite ad suum proprium ad abendum in villa quae dicitur Uperacha prope fluvium Meisaha in monte qui dicitur Pernuuines ecclesiam ipsam ellesiam cum domibus et edifficiis cum farinariis et pomeriis ad heaec pertinentibus et a foris de arabili terra iornales CLX et de pratis carradas C et quicquid ad ipsum locum pertinere dinoscitur terris pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus Et econtra in reconpensationem huius rei dedit meoratus Adalbertus ex suo proprio supradicto Erchanberto episcopo ad partem monasterii sui ibidem ad proprium habendum ad ellesiam Frigisigensis in loco qui dicitur Lantperhttesreode in confinio Hosiorum curtem cum domo cum pomeriis et deifficiis et de arabili terra iornales C et X et de silva ubi excoleri possunt iornales CCCC et de pratis carradas LVI insuper et silva ad pastum sufficientem. Unde – subnixa (=671) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt per quas deinceps unusquisque quod ab altero accepit teneat atque possideat et quicquid exinde ob commoditatem sui facere vel iudicare voluerit liberam in omnibus habeat potestatem faciendi. Et taliter inter eos convenit et si fuerit post hunc diem ullus ex ipsis aut alia quaelibet obposita vel emissa persona quae contra hanc commutationem de qua duae cartulae pari firmitate conscriptae esse videntur, venire temptaverit aut eam infringere conatus fuerit, inferat parti contra quem litem intulerit distringente fisco auri libras II, multa componat et sua repetitio nullum optineat effectum, sed presens commutatio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa.) indictione I.