Bischof Erchanbert tauscht von dem Grafen Adalperht gegen die Kirche zu Frauenberg bei Überacker Liegenschaften zu Landsberied.
Datierung: 853 05 19
a)
In dei nomine Convenit inter venerabiles viros Erchanbertum episcopum et Adalbertum comitem pro communi utilitate et compendio inter se quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque domnus Erchanbertus episcopus cum consensu canonicorum sive monachorum Adalberto comite de parte Friginsinge ellesiae sue in loco qui dicitur Bernuuineschiricha prope fluvium Meisaha cum omni integritate terris pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus sine mancipiis ut teneat atque possideat Encontra domnus episcopus ab comite Adalberto simili firmitate suscepit in loco qui vocatur Lantbertesrieod quem Adalbertus a Landberto precio redemit ad domum sanctae Mariae totum et integrum quod illic habere videretur terris pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus exstirpationibus, ut teneat atque possideat. Unde et duas cartas pro commutatione pari tenore conscriptas inter se fieri iusserunt, ut coram manibus presencium et futurorum ostendat, ut quicquid alter ab altero suscepit nullo contradicente sibi habeat potestatem faciendi quod velit ad suam utilitatem et presens commutatio aevis temporibus fixa permaneat Actum est XIIII kal. iunii anno incarnationis domini DCCCLIII. indictione XIIII. Anno Hluduuuici regis in orientali Francia XVIII. Feliciter in domino.