Engilpirn übergibt ihren Besitz zu Hummel.
Datierung: 853 02 02
Ausstellungsort: Freising
Notum sit cunctis fidelibus istius provintie viris qualiter quedam nomine Engilpirn cogitavit pro remedio anime sue quandam traditionem facere sicut et fecit Tradidit namque ad domum sancte Mariae quicquid habere visa est in villa que dicitur Humplen rebus acquisitis vel acquirendis curtem cum casa et totis edificiis terris cultis et incultis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus Extra traditionem vero nichil sibi reservavit, sed omnia pleniter tradidit ea scilicet ratione, ut post obitum suum ad Humpelen curtis in canonicorum proprietatem sine ulla dilatione redigatur Hec autem traditio nullo parentum vel coheredum contradicente aevis temporibus inconvulsa firmiter permaneat testimonio veraciter subnixo. Nomina testium in libro traditionum habentur Actum est ad Frisingas in IIII. non. feb anno incarnationis domini DCCCLIII. indictione I. anno Ludowici regis in orientali Frantia XVIIII.