Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 730

Bischof Erchanbert tauscht von dem Priester Milo Besitz zu Heimertingen im Illergau gegen Liegenschaften zu Langenschemmern, Altheim, Griesingen und Sulmetingen.
Datierung: Ca. 851 08 13
Ausstellungsort: Laupheim

COMUTATIO INTER ERKANBERTUM EPISCOPUM ET MILONEM PRESBITERUM.

Complacuit atque convenit inter venerabilem virum Erkanbertum episcopum et Milonem quendam presbiterum quandam campionem agere pro communi utilitate et compendio utriusque quod et ita perfecerunt Adiit itaque prefatus Milo presbiter et tradidit ad campidonem quicquid iure proprietatis habere videbatur in Heimmortingomarcu in pago qui dicitur Ilargouue, hoc sunt hobas VI de pratis carradas C ac singularem partem ecclesie sue totam rem quam ibidem possidere visus est terris cultis et incultis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus exitibus et regressibus quaesitum et inquesitum molinarem locum I Econtra tradidit prefatus Erkanbertus episcopus et advocatus eius Milo memorato Miloni presbitero in loco qui dicitur Scammara hobas II quas Huosinc in proprietatem habuit et ad Altheim hobam dimidiam ad Gresingon hobam I ad Sunnimuotingon de pratis carradas XX. Actum est ad Loubheim in id. aug Isti sunt qui hoc viderunt et audierunt Uuillihelm. Áto. Gundlant. Ratolf. Gunzo. Adalman. Adalperht. Kisalperht. Uuamperht. Hucpald. Sefrid. Moysen. Gerheri. Fastolf. Milo. Perhtfrid. Picho. Helmger. Perhtrih. Irminperht. Rautuuic.