Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 731

Bischof Erchanbert und der Edle Pepo tauschen Wiesen zu Neufahrn.
Datierung: Um 851

COMMUTATIO INTER VENERABILEM VIRUM ERKANBERTUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE PEPO.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Erchanbertum episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Pepo, ut aliquas rés pro communi utilitate et compendio inter commutare deberent quod et ita fecerunt Dedit itaque Erkanbertus episcopus ex ratione prefate ecclesiae suae una cum consensu et conhibentia canonicorum et monachorum aliorumque fidelium in ipsa ecclesia degentium etiam et per licentiam domni Hluduuuici regis eidem Pepone ad suum proprium ad habendum in loco qui dicitur Niuuara de pratis carradas II Et econtra in recompensationem huius rei dedit memoratus Pepo laicus ex suo proprio supradicto Erchanberto episcopo ad partem monasterii in loco ipso quae dicitur Niuuara de pratis carradas VI. Unde—subnixa (= 671) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt per quas deinceps unusquisque quod ab altero accepit teneat atque possideat et quicquid exinde ob commoditatem sui facere vel iudicare voluerit liberam in omnibus habeat potestatem faciendi. Et taliter inter eos convenit et si fuerit post hunc diem ullus ex ipsis aut alia quaelibet obposita vel emissa persona quae contra hanc commutationem de qua duae cartulae pari firmitate conscriptae esse videntur, venire temptaverit aut eam infringere conatus fuerit, inferat parti contra quem litem intulerit distringente fisco auri libras II, multa componat et sua repetitio nullum optineat effectum, sed presens commutatio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa.). Isti sunt testes Herolf corepiscopus. Anulo archipresbiter. Hartperht. Reginolt. Kernod. Anthelm et quam alii plurimi de familiae sanctae Mariae.