Bischof Erchanbert tauscht von dem Laien Antarmar gegen Liegenschaften zu Arnbach ebensolche zu Altfalterbach ein.
Datierung: Ca. 851
ln dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem virum Erkanbertum Frigisiensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Antarmar, ut aliquas rés pro communi utilitate et compendio inter se commutare deberent quod ita et fecerunt Dedit itaque Erkanbertus episcopus ex ratione prefate ecclesiae sue una cum consensu et coniventia canonicorum et monachorum aliorumque fidelium in ipsa ecclesia degentium etiam et per licentiam domni Hludouuici regis eidem Antarmaro ad suum proprium habendum in loco qui dicitur Arehpac curtilem I et á foris de terra arabili et de pratis iornales XL ad hunc locum pertinentes, hoc totum et integrum quod predictum est cum omni vestitura tali sicut ad ipsam sedem pertinere dinoscitur Et econtra in reconpensationem huius rei dedit memoratus Antarmar laicus ex suo proprio supradicto Erkanberto episcopo ad partem monasterii sui in villa et rivola quae dicitur Affoltrapah curtilem I et á foris de terra arabili et de pratis cum silva iornales LXXII. Unde - subnixa (= 671) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt per quas deinceps unusquisque quod ab altero accepit teneat atque possideat et quicquid exinde ob commoditatem sui facere vel iudicare voluerit liberam in omnibus habeat potestatem faciendi. Et taliter inter eos convenit et si fuerit post hunc diem ullus ex ipsis aut alia quaelibet obposita vel emissa persona quae contra hanc commutationem de qua duae cartulae pari firmitate conscriptae esse videntur, venire temptaverit aut eam infringere conatus fuerit, inferat parti contra quem litem intulerit distringente fisco auri libras II, multa componat et sua repetitio nullum optineat effectum, sed presens commutatio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa.).