Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 705

Der Edle Tizan übergibt seinen Besitz zu Niederroth.
Datierung: 849 06 30
Ausstellungsort: Tandern

TRADITIO TITZANI AD ROTA.

Ad notitia cunctorum fidelium pervenire decrevimus quia quidam vir nobilis nomine Titzan venit ad Tannaron et quicquid propriae hereditatis vel adquisitionis habuit ad Rota propae fluvio quae ipso nomine vocatur Rota, hoc est curtem cum domo et cum aliis aedificiis seu quicquid sibi hereditario iurae in ipso loco evenire debuisset, hoc totum et ad integrum firmiter tradidit in capsam sanctae Mariae, ut perpetuae iurae ab hodierno die pro remedio animae suae suorumque parentum atque cognatorum permansisset ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas Hoc factum est Tannaron II. kal. iul anno incarnationis domini DCCCXLVIIII. indictione VII. Et isti sunt testes Eparheri. Uuichelm. Eccho. Isangrim. Erchanperht. Anthelm. Joseb. Alprihc. Eginolf. Reginheri. Situli. Hepinolt. Hruodperht. Folmot. Rihheri. Mahtrihc. Immino. Anthelm. Hunolt. Craman. Eparhart. Rihcpald. Eigio. Engilperht. Arpeo. Kaganhart.