Der Edle Hruodperht übergibt seinen und seiner Gattin Liutuusind Besitz zu Rupertsdorf und erhält Lehen zu Ober(Unter)hörlkofen.
Datierung: 849
Ausstellungsort: Freising
Venit quidam vir nobilis nomine Hruodperht ad Frigisingas pro remedio animae suae cogitans Ipsa vice contigit que iam ipsius fuerat uxor ibidem venisse nomine Liutuusind quam alter altero tradiderunt proprietatem suam. Sed dum divisi essent, uterque illorum suam habuit proprietatem. Tunc vero, ut firmior fieret traditio eius iam dicta Liutuusind dimisit ei ipsam traditionem quam olim ei peractam habuisset et presens adstabat et ille firmiter quicquid in iam dicto loco habuit firmiter ad domum sanctae Mariae tradidit mancipia his nominibus Hemmo, Uuolfhram, Alprihc, Heriuuart, Comadrud Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXLVIIII. ad Frigisingas indictione XII. Isti sunt testes Adaluni. Sigiuuart. Aodalscald. Liutperht. Hruodperht. Odolt. Meginfrid. Reginperht. Cotahelm. Erchanperht. Anthelm. Hucco. Liutperht. Spulit. Rihheri. Sigihart. Adalperht. Liutolt. Sallo. Anulo. Uuicrih. Meripato. Uualdker. Alius Adalperht. Cozperht. Postea venit Adalgarius prepositus ad ipsum locum et vestituram ipsius traditionis accepit. Isti sunt testes vestiture ipsius: Amalker. Irminperht. Adaluuart. Hruodheri. Engilker. Hadaperht. Eckyhart. Immino. Cotaperht. Crimperht. Anulo. Et econtra in beneficium accepit ipsam aecclesiasticam rém quae dicitur ad Herinchoua cum mancipiis V ad utendum et emeliorandum usque ad vitam suam.