Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 704

Der Priester Rihhart und der Diakon Arperht schliessen einen Vergleich zu gunsten der Freisinger Kirche übver strittigen Besitz zu Ober(Unter)geiselbach.
Datierung: 849 02 23

Dum et omnibus non habetur esse incognitum, qualiter vir venerabilis Erchanbertus episcopus convenit et alii quam plures cum eo quorum nomina subter innixa sunt in loca publica qui vocitatur Dorfa, tunc adiit Rihhart presbiter et advocatus eius Cundperht coram episcopo et interpellabant Arperhtan diaconum et advocatum eius Adalhohan de tali hereditate quale videbatur habere ad Kysalpahc, id est basilica et omnia ad ea pertinentes dicentem se iniuste ei de vestitura sua abstractam. Respondente Adalhohe advocato defendebat hoc iure rectitudinis hoc haberi usque ad vitam suam in talem placitationem, qualem ipse Rihhart et pater eius Hartuuic etHeimperht diaconus seu Ellanperht iudex et Hemmi ea ratione iam tradiderunt ad sanctam Mariam Frigisigensis ecclesiae sedis, ut possiderent hi tres usque in vitam suam quod est, ut habeat ipse Arperht diaconus usque in diem obitus sui, post eum Rihhart presbiter, si ei superstis fuisset, post illum Uuolfperht diaconus, si illum supervixisset; postea cum omni integritate et confirmatione ad sanctam Mariam consistere debere testantur. Tunc Erchanberto venerando prefato episcopo loquentem se velle destruere talem disceptationem qualem inter his esse cognoscebat, quod ita utraque parte consentientibus et fecit. Accessitque memoratus Adalhoh et Arperht diaconus et wadium dederunt solvere se de peccunia solidos XX, ut ipsa placita non pervenirent statimque reddiderunt de luco quod ad ipsam basilicam aspicit de eo due pars solidos V componendo et ceteri in alia pecunia, quousque dum XX solidis complerentur. Adieruntque cum conhibentia et consensione communis manibus et renovaverunt antiquam traditionem in capsas sanctae Mariae eo modo sicut prius profitebantur ectum esse quantinus Arperht diaconus teneat, possedeat in diem defunctionis suae post illum Rihchart presbiter, postea Uuolfperht diaconus similiter; post vitam illorum trium sine ullius hominis contradictione ad domum dei et sanctae Mariae firmiter et inviolabiliter permaneat, hoc est basilicam et curtem cum domo et scoria caeteraque omnia iuste ad ea pertinentia, id est mancipia III Uuolfrid, Keila, Uuolfkys terris cultis et incultis aquis aquarumque decursibus pratis silvis pascuis et cetera ; insuper ipse Rihchart tradidit propriam alodem suam ad Frigisingas sanctam Mariam pro remedium vero anime suae, ut aliquod solatium meretur accipere quod est Hrodrateshopa, ut ibidem in evum permaneat. Isti sunt qui hoc viderunt et audierunt quod legaliter sicut consuetudinem Baiouuariorum factum est Rumolt. Adalo. Toto. Kepahart. Uuillihelm. Kepahoh. Cotadeo. Memmo. Amo. Adalhart. Arhart. Helmuni. Onhart. Fridaperht. Urolf. Alius Adalo. Uualdperht. Perhtrihc. Sahso. Joseb. Aodalscalch. Hrodperht. Liutker aliique multi. Actum est die consule VII. kal. mar anno incarnationis domini DCCCXLVIIII. indictione XI. Ego Kernod indignus diaconus hanc cartulam tradidi iussu venerabilis domni Erchanberti episcopi, ut stabili permaneat scripsi et subscripsi