Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 703

a) Der Priester Erchanfrid begibt sich der Ansprüche auf eine Schenkung zu Singenbach und Ried, die er als Lehen zurückerhält. Tandern und Hilgertshausen. b) Investitur.
Datierung: 849 01 9/11
Ausstellungsort: Tandern und Hilgertshausen

COMPLACITATIO SEU REDDITIO ERCHANFREDI PRESBITERI AD MUNNINPAHC ET AD REODE.

a) Cum constet, quia quam plurimis in Baiouuariae provinciae partibus incognitum non est, qualiter quidam presbiter nobilis Erchanfrid nomine traditionem proprietatis suae quod ei iure hereditaria pater suus dimisit et de fratribus suis participavit iam olim factam temporibus Attonis episcopi ad domum sanctae Mariae, sed instigante diabolo aliisque persuasoribus infrangere conatus est et detestare coepit atque negare hanc traditionem numquam peregisse. Contigit namque Erchanbertum venerabilem episcopum placitum suum condixisse in loco qui dicitur Tannara ubi plurimi de Hosis vel alii quam plurimi viri nobiles insimul convenerunt hanc negationis falsitatem disrumpere et superare quod et ita factum est testibus veracis et scriptis. Iam dictus namque presbiter videns ceptam rém non posse perficere, tulit secum in locum secretum Fridaratum comitem seu Rihhonem vel alii cum quibus causam suam consiliare voluit vidensque legibus et testibus vel scriptis esse superatum tractavit cum ipsis et convertit pravum sensum atque confessus est priorem traditionem, intravit simul cum ipsis in concilium et cum resedissent, tunc inter alia surrexit Piligrim advocatus Erchanberti episcopi et interpellavit Uualdgarium advocatum predicti presbiteri dicensque: „Dimitte traditionem quam Erchanfrid fecit iam olim ad domum sanctae Mariae et postea iniuste abstraxit.“ Ille vero videns aliter agere non posse statim relaxavit in manus sepedicti episcopi et advocati sui Piligrimi. Fideiussores fuerunt Starcholf et Erchanfrid. Tunc querebat vestituram ab eo, ille vero confessus est altera die eum vestire quod ita et factum est. Post hanc vero vestituram Erchanbertus venerandus episcopus interrogatus iam dictum presbiterum, quid de sua causa consiliatum habuisset, ille econtra rogans sibi licentiam dari renovabit priorem traditionem iterumque tradidit totum ex integro quod habuit, nihil pretermittens nisi mancipia V et conquesitionem suam. Supradictus namque venerandus episcopus non inmemor misericordiae suae concedebat illi hoc ipsum in beneficium usque in vitam suam; post finem vero vitae suae sine ullius hominis contradictione firmiter et inviolabiliter ad domum sanctae Mariae permansisset. Et isti sunt testes qui hoc viderunt et audierunt quod factum fuit ad Tannarun: Inprimis Fridarat comes. Rihho comes. Ratolt comes. Managolt. Cotaperht. Piligrim. Purchart. Cunzo. Eparheri. Adalker. Adalo. Oadalrih. Kysalfrid. Cotauorht. Frieso. Petto. Mahtuni. Eginolf. Meginperht. Uuillihelm. Cundperht. Pald. Hitto. Altolf. Cotahelm. Alius Pald. Deotpald. Hruodolt. Hruodperht. Folmolt. Cundpald. Odolt. Rihheri. Eiio. Uualtfrid. Meginfrid. Alprih. Jacob. Liutperht. Hiltipald. Crós. Uuichelm. Otperht. Crimuni. Meiol. Juncman. Chuniperht. Uuicperht. Immino. Isanheri. Oadalscalh. Deotmar. Isanhart. Cótafrid. Uuolfolt. Peradeo. Alius Petto. Deotperht. Purchart. Adaluuart. Erlo. Tunno. Liutker. Alius Starcholf. Eckyheri. Ranuolf. Tiso. Paldacchar. Alius Oadalscalh. Heriperht. Umfrid. Stallo. Talamot. Eccho. Maricho. Adalker. Kaganhart. Actum in loco Tannara anno incarnationis domini DCCCXLVIIII. Indictione VII. mense ian. V. id. ian. Et isti testes per aures tracti ad Helidkereshuson, quando Erchanfrid ipsam traditionem fecit: Pertolt. Uuichelm. Piligrim. Ámoto. Uualdker. Uolmot. Alprihc. Meginfrid. Hruodperht. Otperht. Humperht. Jacob. Liutprant. Ippó. Sigahart. Stallo. Reginhoh. Actum est hoc ad Helidkereshuson in III. id. ian. Et ego Paatto indignus presbiter iussione Erchanberti episcopi annotavi et conscripsi.

b) Isti sunt qui presentes fuerunt quod Uualdker, advocatus Erchanfredi presbiteri vestivit Piligrimum advocatum Erchanberti episcopi ad Munninpah et ad Reode quicquid iure hereditario ad his duobus locis iuste et legaliter pertinere dinoscitur curtibus et curtiferis domibus aliisque aedificiis terris cultis et incultis marchis silvis pratis pascuis áquis aquarumve decursibus mancipiis iuste ad hoc pertinentibus. Engildrud. Rihpald. Zeizhilt. Starcholf. Meginperht. Uuillihelm. Eparheri. Uuichelm. Isangrim. Amoto. Erchanfrid. Eccho. Isanhart. Cundpald. Keio. Moricho. Gaganhart. Alius Caganhart. Hruodperht. Lantolt. Riholf. Oadalscalh. Amo. Cotaperht. Immino. Otperht. Einuuic. Adalpero. Similiter ad Tannarun vestivit quicquid iuste Erchanfredum constare de parentibus et fratribus ad suam partem in ipsa basilica vel conquesitione cuncta eum pertinere debere dinoscitur per fimbriam pallii iacentis super altare vestivit.