Piligrim begibt sich der Ansprüche auf die Schenkung seines Vaters zu Ottmarshart und des Mönches Liutto zu Berg (bei Kranzberg).
Datierung: 848-853 10 14
Ausstellungsort: Ottmarshart
Quadam die contigit Christo propitio divina Piligrimum suscepisse monita, quod pro causa tradita ad domum sanctae Mariae sine contentione adquisitio vestiturae daretur. Ista conpunctione Piligrim commotus ad episcopum Erchanbertum pervenit; devote ab eo susceptus petiit, ut missi ipsius. . causam terminandam illuc confluerent. Hoc domnus episcopus benigne conferens boni consilii auctorem ilium professus est qui non solum in isto, sed in omnibus fidelis apparuit. Consilio autem inito II. id. octob. missos suos ad Otmareshard dirigere curavit quorum nomina Undeo presbiter, Uuichelm, Eccho. Obviam illis eodem die Piligrim convenit, statim cum senibus coepit tractare iuramento peracto quomodo rés iusta sé haberet. Primitus vero altare reddidit ad Otmareshard et pavimentum basilicae in occidentali villulae parte sicut quercus terminat et vallis curtiferum in eadem villa terminatum et colonicam unam quam pater suus Cotaperht in terris pratis pascuis silvis ad domum sanctae Mariae tradidit reddebat. Aliam videlicet colonicam quam Liutto monachus ad Perge pro animae suae remedio tradidit totum et integrum terris pratis pascuis silvis perviis in vestituram dedit pontificis. Sed et nomina mancipiorum inserta tenentur: Úodalheri, Hruodpirin, Heimo, Engilrat, Otpirc, Erchanpald, Atta, Imma, Folrat, Rihho, Nidhart, Liupheri. Isti missi acceperunt vestituram: Undeo presbiter. Uuichelm. Eccho. Isti testes videntes et audientes Cundpald. Cozperht. Eralo. Adalhart. Liutto. Isanperht. Reginhart. Gaganhart. Meio. Úodalger. Üodalperht. Actum II. id. octob. ad Otmareshard