Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 701

Der Edle Irinc, seine Gattin Fridapurc und sein Sohn Meginhart übergeben ihren Besitz zu Ried bei Thannkirchen, Asch und Ellbach gegen Rückerstattung als Lehen und Verleihung der Kirche zu Thannkirchen.
Datierung: 848
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO IRINGI ET CONIUGAE SUAE FRIDAPURC ET FILII EORUM NOMINE MEGINHART IN TRIBUS LOCIS AD HRÉODE QUOD PERTINET AD TÁNCHIRICHUN AD ASCHE ET AD ELPACH PRATA.

Ob recordatione igitur parentum suorum divino amore compunctus quidam vir nobilis nomine Irinc cum coniugae et filio venit ad venerabilem virum Frigisiensis ecclesiae episcopum Erchanbertum consiliare cum eo aliquam medelam suae ipsius animae seu genitorum vel cognatorum suorum. Supradictus enim piissimus pontifex Erchanbertus salubre consilium suadendo secundum voluntatis suae affectum ei infudit, ut ita perageret; ille vero statim promptus ita peragere adstitit et accessit ad altarem sanctae Mariae in Frigisingas cum coniugae et filio et communis manibus tradiderunt in altarem sanctae Mariae quicquid propriae hereditatis vel adquisitionis habuerunt ad Rêode quod pertinet ad Tánchirihha cum curtiferis et aedificiis cum pratis et territoriis cum silvis cultis et incultis cum pascuis et farinariarum locis Et aecontra in beneficium accepimus ipsam ecclesiam ad Tânchîrihhun cum omnibus rebus ad haec pertinentibus et ipsam traditionem nostram ad Réode usque ad vitam nostram nostrorum trium et censuimus pro hoc annis singulis de argento IIII solidos reddendum usque ad vitam meam; post obitum vero meum si domino iubente coniux mea Fridapurc vel filius meus Meginhart mihi superstites fierent, ut ipsi II solidos annis singulis reddent; postea vero in aliis duobus locis ad Áske curtem cum domo et cum omnibus aedificiis et á foris de arabili terra iornales LV et de pratis carradas XII et in alio loco ad Elhpác de pratis carradas XII ipsas rés statim in vestituram et dominationem ad opus sanctae Mariae in potestatem iam dicti episcopi securiter dimisimus Hoc factum est ad Frigisingas anno incarnationis domini DCCCXLVIII. indictione XI. in presentia Erchanberti episcopi et omnis familiae ipsius. Et isti testes per aures tracti Herilant comes. Emheri. Piligrim. Othelm. Kartheri. Amalperht. Friccho. Irminheri. Chuniperht. Regindeo. Adalgart. Mahperht. Mahtuni. Alius Emheri. Cundheri. Puopo. Erchanperht. Sigipald. Kerhart. Rihholf. Adalperht. Alius Mahtuni. Nothart. Kerolt. Uuichart. Sigiuuart. Liutker. Uuurmhart. Ratolt. Ellanperht. Uuolfolt. Cundpato. Altolf. Hucco. Reginperht. Teito. Post obitum vero nostrum trium cum omni integritate et emelioratione sine ullius contradictione redeat ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas. Ego igitur Cozroh indignus presbiter haec videns et audiens iussione Erchanberti episcopi scripsi et subscribsi