Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 700

Der Diakon Cozbert übergibt seinen Besitz zu Stockberg.
Datierung: 848 07 26
Ausstellungsort: Weihenstephan

ISTA TRADITIO COZBERTI DIACONI AD STOCPERC.

Divina inspiratione evangelicisque verbis ego indignus Cozbertus diaconus ammonitus quibus dicitur: Thesaurizate vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur. Inde quidem cogitans pro remedio animae meae quandam traditionem facere sicut et feci Tradidi namque ad domum sanctae Mariae virginis totam proprietatem meam in loco qui dicitur Stocperc curtem cum domo curtiferumque silvam prata terras aratorias exstirpatas sive exstirpandas res quesitas, et inquisitas ut post obitum meum sine ullius contradictione coheredis mei inconvulsum et inmutabile aevis temporibus ad sanctam sedem Frigisiensis ecclesiae permaneat Ista sunt nomina mancipiorum : Adalger, Óadalker, Meginfrid, Cozmunt, Unroh, Adalfrid, Perhhilt, Pertfrit, Pena, Deozza, Deotuuiz. Isti sunt testes per aures tracti Deothart. Uuico. Kernand. Hitto. Kartheri. Friduperht. Hisso. Uolmot. Mezzi. Eparhart. Nothart. Oûto. Heimrih. Reginperht. Uueriant. Perendeo. Cotahelm. Actum est ad sanctum Stephanum VII. kal. aug indictione VII. anno incarnationis domini DCCCXLVIII. regni Hludouuici regis anno XIIII.