Der Edle Priester Starcholf übergibt seinen Besitz zu Pullhausen gegen Anwartschaft auf ein Lehen ebenda.
Datierung: 848 05 04
Ausstellungsort: Freising
Innotescimus cunctis in Baiouuariae provintiae commorantibus quod quidam vir nobilis nomine Starcholf presbiter quicquid habuit in villa qui dicitur ad Pullinhusun cum mancipiis VI, id sunt eorum nomina Chuniperht, Drudmunt, Chunipurc, Meginfrit, Engilpurc, Uualtdrud; haec omnia supra enumerata pro remedio animae suae et parentum suorum firmiter tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingun eo tenore, ut beneficia quae habet Oadalker ad Pullinhusun post obitum suum eas habeat supradictus Starcholf presbiter usque ad vitam suam ad utendum si fideliter ad domum sanctae Mariae deserviret Isti sunt testes qui haec viderunt et audierunt Fridaperht. Anthelm. Erchanperht. Alius Erchanperht. Liutolt. Lantfrid. Isanperht. Uuaninc. Helicho. Et ego Cozroh indignus presbiter hec videns et audiens scribsi et subscribsi Hoc factum est ad Frigisingas anno incarnationis domini DCCCXLVIII. indictione VI. in IIII. non. mai