Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 698

Der Edle Diakon Irminhart übergibt drei Kolonien und Unfreie zu Kirchseeon gegen Anwartschaft auf Lehen ebenda und zu Doblberg.
Datierung: 848 04 10
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO IRMINHARDI DIACONI.

Innotescimus cunctis in Baiouuariae partibus commorantibus quia quidam vir nobilis nomine Irminhart diaconus colonicas II in loco qui dicitur ad Seuue curtem cum domo cum omnibus aedificiis et cum omnibus ad haec pertinentibus et mancipia III his nominibus Kepahart et Hruodolt, Mótliup haec omnia supra enumerata pro remedio animae suae et parentum suorum firmiter tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas eo tenore, ut beneficia quae habet Hatto presbiter ad Seuue et ad Perge post obitum Hattonis eas habeat supradictus Irminhart usque ad vitam suam ad utendum si fideliter ad domum sanctae Mariae deserviret Isti sunt testes qui haec viderunt et audierunt Orendil comes. Arfrid. Arpeo. Hiltisuuind sculdhaisus. Egiperht. Adalhoh. Uuarmunt. Liutprant. Amalker. Kisalhart. Meginrat. Helias. Adalker. Chuniperht. Einhart. Reginhart. Anthad. Cotehelm. Reginperht. Uuolfperht. Meginrat. Ellanperht. Lantperht. Truogo. Uuillihelm. Rihdeo. Et ego Cozroh indignus presbiter haec videns et audiens iussioni Erchanberti episcopi conscribsi Hoc factum est ad Frigisingas anno incarnationis domini DCCCXLVIII. indictione VI. in IIII. id. april