a) Der Edle Diakon Undeo übergibt Besitz zu Glonn und Klein(Gross)inzemoos gegen Lehen zu Eichhofen und an letzterem Orte. b) Investitur zu Glonn.
Datierung: a) 848 04 06 b) 848 04 13
a) Notum sit quam plurimis istius provinciae nobilibus et veracisquae viris, qualiter quidam nobilis vir nomine Undeo diaconus cuidam puerulo nomine Reginolf proprietatem suam tradidit in loco qui dicitur Clana et ad Inzimuse totum ex integro in his duobus locis quicquid habere videbatur preter XV mancipia. Et hanc traditionem fecit Undeo in manus illius infantis et advocati sui Piligrimis quod plurimi viderunt qui presentes fuerunt. Postea namque contigit, quod plurimi insimul convenerunt viri nobiles ad condictum placitum in loco que vocatur Uiotkhirihca pro quam plurimis causis derimendis, id est Erchanbertus episcopus venerabilis et Ratolt comes et alii quam plurimi qui adhuc in sequentibus computandi sunt. Et quando consederunt in concilio et conplacitare ceperunt, tunc surrexit iam dictus Undeo diaconus coram omnibus in concilio positis et petivit ipsum Reginolfum infantem et advocatum eius Piligrimum priorem sibi dimitiere traditionem quod ipsi rennuerunt et postea fecerunt. Et illius traditionis reddibitionem accepit de Piligimo et illo infante et fideiussor fuit Cunzo et quod mundeburdem infanti dimisit. Tunc demum sepedictus diaconus perfecit quod in semet ipso antea pertractavit et tradidit hanc ipsam proprietatem ad Clana et ad Inzimose nemine contradicente in capsam sanctae Mariae ad Frigisingas in manus Erchanberti episcopi et advocati sui Piligrimi totum et integrum cum omnibus rebus ad illis locis iuste pertinentibus, nihil pretermittens nisi mancipia XV his nominibus: Adalperht, Adaluni, Ratfrid, Deotolf, Altolf, Amalrihc, Trebuin, Scalco, Fridaheri, Megusuind, Uuillipurc, Kerhilt, Kysalpirc, Hruodpurc, Deotlind aliaque per omnia tradidit ea vero ratione, quod illud beneficium ad Jepinkhiricha et ad Inzynmose illis ambobus haberi licuisset cum mancipiis vel aliis rebus ad haec loca iuste competentibus usque in vitam ipsorum, ut et ipse infans tonsuram accepisset ac de illa sede dominationem habuisset. Illa autem ratione peracta hoc quod tradidit et illud quo conplacitavit simul in beneficium acceperunt de manu Erchanberti episcopi in censum XV denariorum ad missam nativitatis sanctae Marie annuatim persolvendum et statim in ipso placito persolverunt. Et eodem die vestivit Eparharium advocatum Erchanberti episcopi ad Incynmose Ratolfo comite presente. Managolt. Odolt. Heririh. Hiltiporc. Hrodheri. Perhthelm. Humperht. Et isti sunt testes: Ratolt comes. Cotaperht. Cunzo. Liutperht. Piligrim. Kepolf. Anno. Hruodperht. Odolt. Eparheri. Huasmot. Uuichelm. Reginperht. Managolt. Isangrim. Heririh. Amuto. Paldachar. Kepahoh. Reginhart. Uuolfolt. Hruodheri. Uuisunt. Engilrihc. Ratolf. Cotafrid. Tuto. Alprihc. Jacob. Erlunc. Hitto. Alprihc. Rihcperht. Isanheri. Heymo. Fridaperht. Hiltiport. Odalpald. Deotpald. Liutprant. Irphinc. Cotahelm. Pisim. Mahtrihc. Isanperht. Sigipald. Anthelm. Eigil. Atto. Leidrat. Adalhart. Immino. Oadalker. Koypold. Isanhart. Sigideo. Muniperht. Uuillipato. Lanperht. Isanpald. Amalker. Reginperht. Einuuic. Dancholf. Ratolf. Heriperht. Irminpald. Cundperht. Engilhart. Sniumhart. Engilperht. Cros. Actum est hoc in publico placito coram Ratoldo comite in loco qui dicitur Uiotkhiriha VIII. id april. anno incarnationis domini DCCCXLVIII. indictione XII. regnante Hludouuico in orientali Frantia anno XIII.
b) Et isti sunt qui presentes fuerunt, quando venerabilis Erchanbertus episcopus et advocatus eius Piligrim illam vestituram acceperunt ad Clana: Cotaperht. Amato. Alprihc. Cundpald. Echo. Liutprant. Eigio. Isanhart. Hartperht. Odolt. Andreas. Isangrim. Kaganhart. Keparohc. Isanperht. Uuilliperht. Cotahelm. Anthelm. Reginhoh. Hoc fuit factum id. april. Et ego Paatto indignus presbiter iussione Erchanberti episcopi hanc notitiam conscripsi.