Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 664

Der Edle Cundpato und sein Vogt Paldachar übergeben Besitz zu Bauern(Hof)starring.
Datierung: 844 01 04
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO PALDACRI ET CUNDPATONI AD STARKINUN.

In nomine domini Notum sit cunctis fidelibus quod quidam vir nobilis nomine Cundpato et advocatus eius nomine Paldachar communis manibus quicquid habuerunt ad Starkinun pro Alprico et Uuillipurgu firmiter tradiderunt ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas, curtem cum domo cum omnibus aedificiis quicquid ad haec pertinere videbatur terris cultis et incultis pratis pascuis silvis pecoribus pomeriis et mancipia III his nominibus Adalhart, Rúdhilt et Ellanhilt et ut haec omnia post obitum eius firmiter tenentur ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas Acta sunt haec in domo sanctae Mariae ad Frigisingas anno incarnationis domini DCCCXLIIII. indictione VI. in pridie non. ian Et isti sunt testes Amalrih. Engildeo. Meiol. Hródolt. Cundheri. Amuto. Ermperht. Arfrid. Adalo. Uuigant. Kartheri. Eginolf. Irminheri. Hartmót. Mathrih. Epucho. Hartperht. Erchanperht. Anthelm. Uuolfolt. Hrudperht. Et ego Cozroh indignus presbiter haec videns et audiens iussioni Erchanperhti episcopi conscribsi