Der Priester Óadalhart übergibt Besitz zu Eibach gegen Lehen.
Datierung: 843 12 22
Ausstellungsort: Freising
Ego igitur indignus presbiter Óadalhart omnem proprietatem hereditatis meae quicquid habuit ad Ípach firmiter tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas preter mancipia II Ea ratione firma traditione traditio ista peracta est: medietatem supradicte hereditatis meae pro remedio animae meae et parentum meorum patris et matris; medietatem alium pro beneficio quam habet Soámperht presbiter, ut eam mihi post obitum eius liceat habere cum tali servitio sicut ille supradictus presbiter Sóamperht presenti tempore visus est peregisse Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXLIII. indictione VI. die consule quo factum est XI. kal ian. ad Frigisingas Isti sunt qui hoc viderunt et audierunt et testes extiterunt Rupo presbiter. Absalon diaconus. Ratolt comes. Fritilo palatii comes. Reginperht. Piligrim. Odolt. Managolt. Liutpald. Oadalscalh. Eginolf. Amoto. Liutprant. Uuillahelm. Nórthart. Uuicperht. Chuanrat. Urolf. Caganhart. Lamo. Et ego Helidperht haec videns et audiens indignus subdiaconus conscripsi