Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 665

Die Nonne Suuidmot mit ihrem Sohn Uuicbert übergibt ihren Besitz zu Herrschenhofen.
Datierung: 844 05 25
Ausstellungsort: Hohenkammer

TRADITIO SUUIDMOTE.

Notum sit cunctis istius provintiae nobilibus fidelibusque viris quod quaedam sanctaemonialis femina nomine Suuidmot venit ad domnum Erchanbertum episcopum in loco qui dicitur Chamara; accessit simul cum Uuicberto filio eius et tradidit in capsam sanctae Mariae quicquid in loco nominato ad Horskinhofun proprietatis illo die habuisse visa est eandemque traditionem utriusque manibus inpositis ad confirmandam, ut ipsa traditio firmior ac verior inde haberetur, id est curtem cum domo et aliis aedificiis terris pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus mancipia his nominibus Uuinimunt, Ermanrih, Mekinolt, Uuinilind, Hrodlind, Enisa nihilque pretermittens quod non penitus tradidisset ea vero ratione, ut hoc ipsum haberet, usque dum viveret, et filius eius Uuicperht similiter habuisset et post obitum amborum eadem traditio ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas firma et stabilis amplius permaneret. Et idem supradictus Uuicperht statim wadiavit unum pro censu denarium annuatim solvendum. Fideiussor vero Otperht advocatus eiusdem traditionis et census extitit ac vestiturae Isti sunt testes per aures tracti Liutpald. Reginperht. Eparheri. Hartnid. Choanrat. Otperht. Otachar. Adalperht. Uuichelm. Hringolf. Irphinc. Reginhart. Arfrid. Mahtrih. Hartmot. Cunzi. Helfrih. Cundhart. Deotperht. Jacob. Reginpoto. Amo. Eparhart. Oatilo. Hartperht. Actum in loco qui dicitur Chamara VIII. kal. iun anno incarnationis Christi DCCCXL IIII. indictione VII. Et ego Patto indignus presbiter haec videns et audiens iussione Erchanberti episcopi conscripsi