Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 654

Der Priester Oato investiert Bischof Erchanberts Vogt Piligrim mit seinem Besitz zu „Pipun“ und Feldgeding.
Datierung: 842

Nunc autem ratio reddetur de proprietate eiusdem presbiteri Oatoni ad Pipun. Inprimis invenimus basilicam altarem I vestimenta altaria sindones X capsam auratam et aliam stagnatam campanas II unam aeream et aliam ferream missalem I lectionarium I collectarium I antephonarium I plenum missalia vestimenta II ……. curtem cnm domo horrea IIII terram cultam colonica VII de pratis carradas CCL de silva C gugeres... ad Feldcundingon domos II horrea III terram cultam colonica II et de paludestri silva talem partem qualem communiter cum coheredibus suis habet mancipia XV. Et idem supradictus presbiter Óato vestivit advocatum Piligriminum domni episcopus Erchanbertus quicquid de proprio hereditatis suae ibidem supramemoratur. Isti sunt qui hoc viderunt et audierunt quorum nomina: Managolt. Uuhasmót. Alpuni. Regindeo. Hrodpreht. Hrodrih. Arn. Kisalrich presbiter. Immino. Kerolt. Nunc vero de mancipiis quas supradictus presbiter Óato traditos habet ad sanctam Mariam. Haec sunt nomina: Erchanperht, Ratmunt, Ratuni, Rahod, Hadurich, Meginolt, alius Ratmunt, Megino, Deotleip, Deotpurc, Adaldrud, Liubdrud, Ratni, Vuerdni, Engilrun, Sigirun, Erchansuuind, Meginpurc, Uualdila, Ellanrun et infantulum I.