Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 653

Óato übergibt sein Eigentum zu Freising.
Datierung: 842

ln dei nomine Ego Óato tradidi meam hereditatem propriam in loca ad Frigisingas ad sanctam Mariam totum quod hic supra dinumeratum est in ea vero ratione, ut in alia loca non dirivetur nisi ad servitium ad sanctae Mariae ibidem monachis aut canonicis, ut nullo homini alio in praestaria non donetur Hoc factum fuerat ante Liutpaldo comite. Haec sunt testes per aures tracti Reginperht. Managolt. Pilicrim. Ódolt. Alitra Ódolt. Huasmót. Hugiperht. Alpuni. Hitto. Kerhart. Mahtuni. Ratgis. Uuoluolt. Kepahoh et alii multi qui viderunt et audierunt