Ermbert übergibt für seinen † Bruder Purcman Wald zu Preinerszell.
Datierung: 840 06 05
Ausstellungsort: Freising
Ego igitur Ermbertus cogitans pro remedio animae fratris mei nomine Purcman qui incuriae casu contigente occisus est ideo tradidi pro illo partem silvae suae in loco qui dicitur ad Cellam quod adiacet in medium ipsius ecclesiae silvae quae attinet ad Frigisingas perticas VI in transversum ut ibidem perpetualiter permaneat Hoc factum est ad Frigisingas in altare sanctae Mariae Traditum in non. iun. anno incarnationis domini DCCCXL. indictione I. Hludouuici regis nostri XII. Ipse auctor traditionis Ermbertus fideiussor extitit vestiturae. Isti sunt testes per aures tracti Reginbertus subdiaconus et nepos domni Erchanberti episcopi et Anthelm frater eius. Sigapald. Alius Sigapald. Folmot. Jacob. Rihhilo. Uuictarp filius eiusdem traditoris Reginheri. Alpolt. Sindperht clericus et nobilis homo.