Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 634

Der Edle Ratolt übergibt Land und Unfreie zu Daglfing, Gronsdorf, Aufham (?).
Datierung: 839 12 10
Ausstellungsort: Daglfing

TRADITIO RATOLTI AD TAGOLFINGAS.

Dominus ac redemptor noster clara voce intonuit dicens: Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi nec erugo neque tinea demolitur et cetera Ipsis verbisquidam vir nobilis nomine Ratolt conpunctus atque confisus cogitare coepit, quid ad remedium animae suae pertinere potuisset. Consilium ei dantibus fidelibus suis missum suum misit ad venerabilem virum Erchanpertum episcopum, ut veniret ad se ad Tagolfingas. Et ipse per suam misericordiam ibidem ad illum venire non dedignabatur, sed veniebat et monita ei salutaria administrabat et interrogabat coram omnibus vicinis et cognatis suis, si potenter potuisset res suas pro remedio animae suae alicubi ad domum dei tradere. Et trina interrogatione completa nullus ei contradicere voluit neque potuit. Ipse vero Ratolt viriliter circumcinctus gladio suo stabat in medio triclinio domus suae tradiditque in capsam sanctae Mariae et in manus venerabilis viri Erchanperti episcopi et advocati sui Reginperti quicquid ibidem habuit et in alio loco ad Cramannesdorf et in tertio loco nominato ad Hupphinheim quicquid ibidem habuit preter unam colonicam quam vassallo suo Rihperhto in proprietatem tradidit et ipsam rém quam frater eius Adalgoz ei dimisit in hereditatem cum omnibus aeclesiasticis rebus ad se pertinentibus eo modo, si filius eius Chunihoh episcopus ad patriam veniret, ut suam haberet partem sibi traditam; sin aliud, cum omni integritate permansisset ad Frigisingas pro utrorumque salute animarum cum curtiferis et aedificiis terris cultis et incultis mobilibus et inmobilibus pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus mancipiis atque pecuniis utensilibusque et pecoribus. Mancipiorum nomina haec sunt: Herilant, Adalfrid, Motheri, Hleoduuin, Hadamar Liupman, Engilperht, Hrodlant, Liuprat, Perhtcoz, Uuilliperht, Raatker, Helmpirc, Kunduuar, Rihni, Rihhilt, Ostarhilt, Uuillihilt, Adalpirc, Amalpirk, Ratpurc, Lantpurc, Ellanrat, Pegirin et in aeclesiastica domui Helihrat, Snelmot, Suuidker, Inlant, Eoliup, Adalni, Adalgund, Engilpurc, Elisuuind, Suuidpurc. His omnibus firmiter peractis statim de omnibus rebus suis per superliminarem domus suae vestivit Erchanpertum episcopum et advocatum suum Reginpertum et exivit ipse Ratolt traditor et intravit Erchanbertus episcopus et advocatus eius; sed postea reversus prestabat ei in beneficium quicquid tradebat usu fructuario ad utendum et emeliorandum usque ad vitam suam non in nullo comminuendum, sed post vitam vero suam cum omni emelioratione et augmentatione permaneat ad domum sancte Mariae ad FrigisingasEt statuit, ut nullus coheredum eius ab hodierno die neque ipse Ratolt neque parentes eius et filii potestatem habuissent commutandi neque cognati vel posteri eorurn, sed perpetua stabilitate in perpetuum traditio eius confirmata permansisset, ut hereditas eius divitiis computaretur in celis aeternis coram deo qui vivit et regnat. Et Sassonem servum suum et filium tradidit in manus Erchanberti episcopi et advocati sui in proprietatem et potestatem concessit eis ipsum Sassonem liberum dimittendum. Isti sunt testes Situli. Petto Kisker. Orendil. Rihperht. Tetto. Priso. Sigimot. Ratfrid. Uuolfpero. Engilscalh. Cundperht. Urolf. Eigil. Engilhart. Hruodhart. Petilo. Siffo. Erchanperht. Rihheri. Sigipald. Odalscalh. Irminheri. Reginhart. Folmot. Lanto. Hoc factum est ad Tagolfingas anno incarnationis domini DCCCXXXVIIII. Hluduuuici imperatoris anno vicesimo VI. et regis nostri Hludouuici XII. indictione I. die consule quo fecit lIlI. idus decembr Et ego Cozroh indignus presbiter iussione Erchanperti episcopi conscribsi hec videns et audiens