Die Edlen Uuichelm und Eigil begeben sich ihrer Ansprüche auf die Kirche zu Ober(Unter)strogn und erweitern und bestätigen die Schenkung ihres Vaters zu Berghofen.
Datierung: 840 06 09
Ausstellungsort: Freising
Quomodo quidem reverendae memoriae Erchanbertus episcopus et advocatus eius Kerhart quaesierunt unam ecclesiam ad Stroagon et quicquid ad eam pertinebat quicquid ibidem habuerunt nobiles viri Uuichelm et Eigil. Illi vero dicentes defendentes se ipsam ecclesiam seu quicquid ibidem habuerunt eorum esse debere hereditatem, sed hoc nullo modo retinere potuerunt, quia memoratus episcopus et advocatus eius induxerunt eos nobiles probabiles viri boni testimonii dicentes, quod pater eorum Kiso ipsam ecclesiasticam rem et quicquid ibidem habuerunt firmiter tradidisset ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas et in alio loco ad Perchouon aliquam rem suam tradidit, aliam extra dimisit. Ideo illi convicti legibusque constricti reddiderunt supradictas res Erchanberto episcopo et advocato suo Kerhardo statimque misso inducto vestierunt de ipsa ecclesia ad Stroagon seu quicquid ibidem habuerunt. Postea vero venerunt ad iam memoratum episcopum Erchanbertum cum aliis supplicantibus eum pro illis, ut ipsam rem quam genitor eorum Kiso ad Perchouon non traditam illis dimisit in hereditatem, ut eam firmiter adiecissent traditioni patris eorum et ita fecerunt et renovaverunt traditionem patris eorum et quicquid ipsi habuerunt in ipso loco ad Perchouon firmiter tradiderunt in altare sanctae Mariae ad Frigisingas cum curtiferis et aedificiis mancipiis et pecoribus terris cultis et incultis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus farinariis et pomeriis ruribus et saltibus seu omnia quicquid ibidem habuerunt firmiter tradiderunt statimque vestierunt et sine ullius contradictione in potestatem et vestituram Erchanberto et advocato suo dimiserunt ad Frigisingas permanendum. Et econtra conplacitabant quod Eigil et mater eius.. habuissent ipsam rem ad Stroagon in beneficium et ista mancipia ad hoc pertinentia quorum nomina sunt Dancpald, Sigirat, Regindrud, Oadalhart usque ad finem vitae illorum ; post illorum quoque decessum sine ullius contradictione redeat ad domum sanctae Mariae cum omni integritate et emelioratione. Actum est hoc in V. id. iun. ad Frigisingas anno incarnationis domini DCCCXL. indictione I. Isti sunt testes per aures tracti: Odolt. Ekkyheri. Uuigant. Eparheri. Adalo. Engilrih. Kaganhart. Fritilo. Madalleoz. Othelm. Ego Kozroh indignus presbiter scripsi.