Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 619

Der Kleriker Podulunc übergibt seinen Besitz zu Burgrain.
Datierung: 836 11

ln dei nomine Notum sit cunctis fidelibus veracisque viris quod ego quidem Podulunc clericus trado propriam hereditatem meam in loco nominato Purcgreni quod pater meus mihi dimisit a Frigisinga sancti Corbiniani confessoris Christi, ut apud pio domino eorum intercessione facinorum meorum aliquam veniam merear obtinere Nunc vero ego ipse dono atque firmiter trado totum atque integrum in loco supradicto in capxas sanctae Mariae ad Frigisinga, ut firmiter sine ulla contradictione permaneat in perpetuum Isti sunt testes per aures tracti Meginrat. Ortuni. Kerhoh. Adalhoh. Drudolt. Irminfrid. Heito. Rihheri. Liutker. Engilperht. Folmot. Jacob. Altolf.