Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 620

Nodhard erhält von neuem ein Lehen zu „Pirhtilinchirihun“.
Datierung: 836 11 23
Ausstellungsort: Velden

NIDHART.

Notitia qualiter Nidhardus suum benefitium Erchanberto episcopo reddidit ad Pirhtilinchirihun quod suus pater pro temporibus Charoli imperatoris ad Frigisingas tradidit et ipse Nidhardus illius beneficii advocatum Erchanbertum vestivit cuius nomen Kerhart Postea vero Nidhardus ipsum beneficium iterum suscepit et rewadiavit talem censum reddere in uno quoque anno sicut suus pater antea reddidit, hoc est unum solidum auro adpretiatum vel in argento aut grano Isti sunt qui hoc audierunt et viderunt Craman. Mahtuni. Erchanbreht. Adalperht. Lantperht. Deotperht. Reginperht. Sigiuuart. Uuillihelm. Eparheri. Nordloh. Engilperht. Alto. Rihheri. Altolf. Folmot. Job. Othelm. Trogo. Pisan. Cotuni. Actum est in loco nuncupato Uelda in nona. kal. decemb anno incarnationis domini DCCCXXXVI.