Der Priester Adalrih übergibt seinen Besitz zu Berg am Würmsee.
Datierung: 836 11 14
Ausstellungsort: Schäftlarn
Notum sit multis fidelibus veracisque viris in Baiouuariorum partibus constitutis quod Adalrih presbiter venit ad monasterium qui dicitur Sceftilaron in presentiam Erchanberti venerabilis episcopi et ibi propriam hereditatem suam quicquid habere videtur in loco nuncupato Perga et nihil pretermisit, sed totum et integrum pleniter sine ullius hominis contradictione tradidit in capxas sanctae Mariae ad Frigisingas, ut illa res firma et stabilis permaneret usque in evum Isti sunt testes per aures tracti Oadalsoalh comis. Uuillipato. Uuillihelm. Fritilo. Hitto. Adaluni. Folmot. Irphinc. Puopo. Isanperht. Cundheri. Situli. Freso. Perhtolt. Ernust. Regindeo. Engilman. Altolf. Actum est hoc ad Sceftilaron in XVIII. kal. decemb anno incarnationis Christi DCCCXXXVI.