Kaplan Ascrih übergibt seinen Besitz zu Ober(Unter)reith.
Datierung: 860 06 25
In nomine domini Notum sit cunctis fidelibus quia ego Ascrih capellanus tradidi ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas quicquid proprie hereditatis habui in loco quae dicitur ad Riute, hoc est Deotfrideshopa et quicquid ad haec iure pertinere debet omnia in omnibus de meo iure in iurem et potestatem tradidi sanctae Mariae ad Frigisingas, ut a presente die ibidem traditum et confirmatum permaneat pro remedium animae meae Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXXXI. indictione VIIII. Hludouuici imperatoris sui anno XVII. Hludouuici regis nostri anno V. in VIII. kal. sept Isti testes Amalrih comes traditor et testis. Frumolt. Pezzi. Mahtuni. Eparheri. Altrih. Oadalker. Arhart. Uuicperht. Arbeo. Heriperht. Eparmunt. Sigifin. Cundfrid. Ellanrih. Salomon. Uuatto. Hadafrid. Salucho. Erchanperht. Ego Cozroh presbiter scribsi