Der Kleriker Ekkihoh übergibt seinen Besitz zu Ramelsbach.
Datierung: 830 09 13
Ad notitiam cunctorum fidelium pervenire decrevimus quia Ekkihoh clericus omnem proprietatem hereditatis suae quicquid de patre vel fratre suo in propriam portionem hereditatis accepit in loco Hrammespah, hoc totum et integrum vel quicquid adquirere potuisset terris cultis et incultis mancipiis aedificiis pecuniis pecoribus pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus omnia in omnibus quicquid de patre vel fratre suo in proprietatem divisum ab illis accepisset vel adquirere potuisset firmiter tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas eo modo, ut ipsam rem vel quicquid Ekkihart presbiter in ipso loco proprie hereditatis habuisset in beneficiura accepisset ad usitandum et emeliorandum, non in nullo comminuendum usque in finem vite suae Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXXXI. indictione VIIII. Hludouuici imperatoris sui anno XVII. Hludouuici regis nostri V. Isti sunt qui hoc viderunt et audierunt et testes extiterunt Liutpald. Ratolt. Tiso. Reginpald. Madalker. Alauuih. Reginperht. Eparheri. Piligrim. Hahkis. Uuicco. Heriperht. Tagaperht. Odolt. Hiltipald. Huasmot. Hugiperht. Adalhart. Hartnid. Ratkis. Mahtperht. Ato. Kerperht. Arhart. Uuigant. Pezzi. Kaganhart. Rato. Poapo. Chuniperht. Adalfrid. Egilolf. Deotpald. Ratkis. Heriperht. Kaganhart. Odolt. Kerperht. Irminfrid. Hitto, die consule quod facit in id. septemb Et ego Cozroh indignus presbiter hoc videns et audiens conscribsi