Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 599

Bischof Hitto überlässt an Kernod gegen Abtretung seines Besitzes zu Ober(Unter)weilbach den Anteil seines Bruders, des † Diakons Kerold, zu Allach.
Datierung: 830 08 06
Ausstellungsort: Freising

QUOMODO DIVISERUNT HITTO EPISCOPUS ET KERNOD AD AHALOH ET AD UUILPACH.

In nomine domini Notum sit cunctis fidelibus quia quidam germanos nobiles viri quorum nomina Kerolt et Kernod qui communem hereditatem patris matrisve habuerunt non inter se divisum, sed communiter sine divisione usitaverunt sicut amabiles fratres dei amore usitare debuerunt quorum unus domini dispensatione cui nomen Kerolt ad diaconi officium ordinatus erat. Et convenit utrosque, ut ipse Keroldus diaconus partem hereditatis suae quod erat in duabus locis ad Ahaloh et ad Uuilpach firmiter tradidisset ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas et ita perfecit et firmiter confirmavit. Aliquantis post haec annis contigit eum de hoc saeculo migrasse. Et venit ad pium pontificem Hittonem superstis frater Kernod supplicando, ut per suam clementiam misericorditer cum illo dividere dignaretur. Ipse etenim piissimus pontifex eius dolori conpassus cum conventione hoc permisit fieri. Eo modo diviserunt inter se, ut utrisque oportune videretur Inde accessit Kernod et quicquid ad Uuilpach proprietatis vel adquisitionis habuit terris cultis et incultis aedificiis pratis pascuis silvis quicquid ad ipso loco pertinere videretur hereditatis ipsorum, hoc totum et integrum dimisit in manus Hittoni episcopi in suam portionem de portione hereditatis Keroldi diaconi et contraplacitabat omnem inquisitionem pro hoc inter ipsis de ipso loco; similiterque venerandus Hitto episcopus quicquid Keroldus diaconus habuit hereditatis ad Ahaloh, hoc totum et integrum terris cultis et incultis aedificiis pratis pascuis silvis dimisit in manus Kernodi in suam portionem sicut portionem hereditatis suae debebat accipere de fratre suo Keroldo diacono. Isti testes more Baiouuariorum per aures tracti Rihho comes. Odolt advocatus. Uuicco. Erchanperht. Arhart. Sindi. Tiso. Adalunc. Altrih. Mahtuni. Irminheri. Cundpald. Hahkis. Engilperht. Chraft. Hoc factum est ad Frigisingas in VIII. id. aug anno incarnationis domini DCCCXXXI. indictione VIII. Hludouuici imperatoris sui XVII. Hludouuici regis nostri anno V. Et ego Cozroh hoc videns et audiens iudignus presbiter iussione Hittoni episcopi subscribsi