Der Priester Tiso erneuert die Schenkung seines Besitzes nebst Kirche zu Pullhausen.
Datierung: 830 08 03
Ausstellungsort: Freising
Notum sit cunctis fidelibus veracisque viris quia Tiso presbiter renovavit traditionem suam ad Pullinhusun et tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas ecclesiam cum domo et curte mancipia et pecora et omnia quae habuit terris cultis et incultis silvis pratis pascuis mobile et immobile; nihil pretermisit, sed omnia in omnibus totum et integrum quicquid elaborare vel adquirere potuisset post obitum suum firmiter permansisset ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas Hoc factum est ad Frigisingas in III. non. aug anno incarnationis domini DCCCXXXI. indictione VIII. Hludouuici imperatoris sui anno XVII. Hludouuici regis Baiouuariorum anno V. Isti testes Liutpald comes. Isangrim. Odolt advocatus ipsam traditionem accepit. Coteperht. Hiltipald. Snelhart. Chuniperht. Kernod. Alpuni. Adalhart. Perhtolf. Uuigant. Kerperht. Tizan. Uuicco. Oadalker. Mahtuni. Kernand. Urolf. Kaganhart. Et ego Cozroh indignus presbiter hoc videns et audiens iussione Hittonis episcopi conscribsi