Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 597

Der Priester Uualdperht übergibt seinen Besitz zu Kollersdorf an die Kirche zu Attenkirchen und die Freisinger Kirche.
Datierung: 830 07 30
Ausstellungsort: Attenkirchen

TRADITIO UUALDPERHTI PRESBITERI AD PHETARAH QUOD DICITUR AD CHADALESDORF.

In nomine dei et salvatoris nostri Jesu Christi Notum sit multis in Baiouuariorum partibus nobilibus viris constitutis quod Uualdperht presbiter cum potestative manu tradidit propriam hereditatem suam simul cum Chadolone advocato suo. Quicquid in propriis causis habere videretur et parentes illius ei dimiserunt in hereditatem ad Phetarach quod dicitur Chadolesdorf, hoc totum et integrum tradidit ad illo altare ad Zartinchiricha et in potestatem sanctae Mariae Frigisigensis ubi electus et sanctus Corbinianus in corpore requiescit et in ipsa traditione codices lIII, missalem comitem officialem antiphonarium et nihil predimisit nisi mancipia III ut post obitum eius totum ex integro sine ullius hominis contradictione ad supranominato domo firmiter in evo permaneret Et fideiussor ipsius traditionis vestiturae Chadol. Et haec sunt testes per aures tracti Inprimis Reginperht. Pillunc. Nuoto. Olof. Tetti. Reginpald. Cundheri. Chadol. Hartmot. Uuicperht. Friduperht. Engilpero. Otperht. Heriperht. Mahtperht. Alauuih. Uuicco. Kernand. Alius Reginperht. Isso. Uuolfheri. Ratpot. Mahho. Mahtuni. Uuolfdregi. Kaganhart. Arbeo. Altrih. Deotker. Hunker. Urolf. Actum est hoc ad Zartinchiricha in III. kal. aug coram Hittone venerabili episcopo anno Hludouuici imperatoris sui XVII. indiccione VIII. Ego quidem Undeo indignus diaconus scribsi hanc traditionem ex iussu Hittoni venerandi episcopi