Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 566

Juto schenkt Besitz zu Hebertshausen.
Datierung: 828 06 16
Ausstellungsort: Eching

TRADITIO QUAM FECIT JUTO AD HERIPERHTESHUSUN.

Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis in hac provincia nobilibus viris commorantibus bene cognitum est quod Juto tradidit curtiferam unam et talem proprium quicquid ibidem habuit in eo loco quae dicitur Heriperhteshusir in capsa sanctae Mariae ad Frigisingas Hittone venerabili episcopo praesente. Et statim dimisit ad servitio sancte Marie quod ibidem habere videretur. Haec sunt testes Reginperht. Piligrim. Heriuuart. Alauuih. Uro. Uuicco. Marcho. Hatto. Mahtuni. Heriperht. Rihperht. Cundhart. Adalhart. Heimperht. Kaganhart. Alius Adalhart. Altrih. Altolf. Oadalker. Uuicperht. Isker. Urolf. Alius Reginperht. Actum est hoc ad Ehingas, quando sancta synodus ibidem congregata fuerat in XVI. kal. iul anno Hludouuici imperatoris XV. indictione V.