Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 567

Der Priester Meio übergibt dem Kloster Schäftlarn Unfreie und Land zu Berg am Würmsee.
Datierung: 828 07 23
Ausstellungsort: Schäftlarn

MEIO PRESBITER TRADIDIT AD PERC.

Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis in hac provincia nobilibus viris constitutis bene cognitum est quod Meio presbiter tradidit proprium servurn suum cui nomen Ellanheri et Rihdrudam ancillam suam cum colonia quam Uunnaheri habuit in illo loco quae dicitur ad Perke et quicquid ei in propriam partem de suis fratribus evenit, hoc totum et integrum tradidit atque confirmavit ad monasterio quae dicitur Sceftilari ad altare sancti Dionisii, ut ibidem sine ullius hominis contradictione in evo permaneat Hoc fuit factum coram Hittone venerabili episcopo et Herilanto comite. Haec sunt testes per aures tracti Herilant. Hitto. Sigiperht. Alprih. Oadalrih. Uuillipato. Hreidperht. Regindeo. Uuilliheri. Reginperht. Imicho. Uualdker. Kotefrid. Deotmar. Uuolfcrim. Immino. Altrih. Mahtuni. Irminheri. Hucco. Fridheri. Liuthart. Alius Cotefrid. Fritilo. Alprih. Regindeo. Friddo. Heio. Paldrih. Othelm. Scrot. Pippi. Amalperht. Eigil. Kepahoh. Kaganhart. Actum hoc est ad Sceftilaron in X. kal. aug anno Hludouuici imperatoris XV. indictione VI.