Denchilo übergibt seinen Besitz zu Derndorf.
Datierung: 828 06 16
Ausstellungsort: Eching
Pateat cunctis agminibus Christianis in provincia Baiouuarie fidelibusque viris in ea manentibus quod ego quidem Denchilo iam olim tradidi propriam hereditatem meam con omni conquestu meo in loco quae dicitur Dornakindorf ad domo sancte Marie Frigisiensis, ut ibidem firmiter permaneat Nunc quoque ego ipse talem proprium quod ibi habere videor die praesente illud dimitto in manus Hittoni venerabilis episcopi ad ipsa casa dei, ut deinceps ibidem in servitio et in potestate sancte Mariae permaneat et neque ego ipse neque alius quis ex parentibus meis potestatem habeamus inde aliquid abstrahere vel minuere, sed firma et stabilis mea traditio ibi permaneat Actum est hoc ad Ehingas, quando sancta synodus ibi fuerat congregatus in XVI. kal. iul anno Hludouuici imperatoris XV. indictione V. Isti sunt qui hoc viderunt et audierunt et traditionem istam testimonio confirmare debent Reginperht. Piligrim. Heriuuart. Alauuih. Uro. Uuicco. Marcho. Mahtuni. Heriperht. Rihperht. Hatto. Cundhart. Adalhart. Heimperht. Kaganhart. Alius Adalhart. Altrih. Altolf. Oadalker. Uuicperht. Isker. Urolf. Alius Reginperht.