Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 554

Der Kleriker Reginhart übergibt seinen Besitz zu Maxlrain und högling.
Datierung: 828 03 29
Ausstellungsort: Freising

REGINHART CLERICUS TRADIDIT AD MAHSMINREINNE ET HEGILINGAS.

In nomine domini Notum sit cunctis fidelibus nobilibus veracisque viris quod ego indignus et peccator pro redemptionem animae meaeReginhart clericus tradidi ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas quicquid proprie hereditatis vel adquisitionis habui in duobus locis nominatis ad Mahsminreinne et ad Hegilingas in mancipiis pecuniis pecoribus vel aedificiis curtiferis terris cultis et incultis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus pratis pascuis silvis ruris vel quicquid ad me legibus pertinere dinoscitur, nihil pretermisi, sed omnia in omnibus ad me pertinentibus firmiter in altarem sanctae Mariae tradidi ita, ut ab hodierno die in vestitura et potestate permaneat ipsius ecclesiae piissimi rectoris Hittoni episcopi et inantea confirmatum persistat sub ditione ipsius rectoris quisquis preesse ipsis temporibus domui sanctae Mariae dinoscatur Hoc factum fuit in domo sanctae Mariae ad Frigisingas in IIII. kal. apr indictione VI. anno incarnationis domini DCCCXXVIII. Hludouuici imperatoris anno XV. in ipso anno quo filius eius Hludouuicus rex in Baiouuaria cum coniuge venit. Et isti testes more Baiouuariorum per aures tracti Herilunc. Kerperht. Cundpald. Amo. Uunnihad. Adalscalch. Alius Kerperht. Ambricho. Uuolfheri. Toto. Paldachar. Amalo. Reginhart. Reginperht. Altrih. Uuillaheri. Erchanolf. Adalperht. Unfrid. Drudmunt. Engilrih. Alius Adalperht. Egino. Alius Adalperht. Mahtperht. Kerhart. Sigiuuart. Rubo archipresbiter et omnis familia sanctae Mariae praesens adfuit. Et ego indignus presbiter Cozroh huius traditionis firmitatem videns peractum et audiens confirmatum scribsi