Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 555

Ilprant und Suuidker übergeben gegen Entgelt Wiesen an der Amper.
Datierung: 828 04 03
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO SUUIDKERI ET ILPRANTI PRATAS.

Notitia quia llprant et Suuidker firmiter tradiderunt ad domum sancte Mariae prata prope fluvio Ambrae in amne iacentes carradas LXX cum fontibus et ruris et piscatione ut ab hodierno die in potestate et tuitione permaneret domui sanctae Mariae ad Frigisingas Et isti testes per aures tracti qui viderunt quod tradiderunt et quod in vestibus et uno caballo et bachone pretium acceperunt solidos XII. Testes Petto. Reginperht. Uuicco. Alius Reginperht. Marcho. Altrih. Pezzi. Adalhart. Arhart. Cundheri. Irminfrid. Eigil. Sigiprant. Cotefrid. Freaso. Reginolt. Heimperht. Actum est hoc ad Frigisinga anno Hludouuici imperatoris XV. indictione VII. in ipso anno, quando filius eius Hludouuicus rex cum coniuge in Baiouuaria rediit die consule quod fecerunt in III. non. apr Ego Cozroch indignus presbiter scribsi iussus a domno Hittone episcopo