Frumiperht, Cozni, Prihpurc begeben sich in den Dienst der Freisinger Kirche.
Datierung: 828 03 12
Notum sit cunctis fidelibus quod Reginbertus advocatus Hittoni episcopi adquisitum habet ad servitio sancte Mariae mancipia ista quorum nomina Frumiperht, Cozni, Rihpurc Ipsi se sine mallatione aliqua sibi crediderunt et in servitium sancte Mariae reddiderunt in manus Reginberti advocati. Isti sunt qui viderunt quod se in servilem servitium reddiderunt Spulit. Situli. Emheri. Coteperht. Heriperht. Adalhart. Otperht. Kerolt. Sigiuuart. Ratpot. Uuicco. Kaganhart. Reginperht. Otperht. Uuichart. Uuillihelm. Hringolf. Uuigant. Tetti. Actum est hoc in IIII. id. mar indictione V. anno Hludouuici imperatoris XV. in ipso anno, quando filius eius Hludouuicus rex de Baiouuaria rediit in Francia. Ego indignus presbiter Cozroh iussus a domno Hittone episcopo scribsi