Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 552

Der Diakon Hiltolf erneuert die Schenkung seines Besitzes zu Buch.
Datierung: 828 02 17
Ausstellungsort: Buch

TRADITIO QUAM FECIT HILTOLF DIACONUS AD POACHE TERTIA VICE.

In nomine domini nostri Jesu Christi Notum sit cunctis fidelibus veracisque nobilibus viris quod quidem Hiltolf indignus diaconus iterum renovabo traditionem meam quam iam antea factam habui. Nunc vero isto die praesente ego ipse dono trado atque transfirmo propriam hereditatem meam in loco quae dicitur Poah totum ex integro cum mansis et mancipiis infra curte manentibus cum basilica et omnibus ibidem adiacentibus sine unum mansum cum colonia vestitum, hoc praedimitto, et quicquid in aliis causis habere videor in proprium totum cum omni suppellectile trado in manus Hittoni venerabilis episcopi et ad ipsa casa sancte Mariae Frigisiensis, ut post obitum meum taliter ipso die ibi inventum fuerit, in potestate et in servitio sine ullius hominis contradictione ad ipsa casa dei permaneat firma stabilisque ipsa mea traditio persistat ad ipsa casa dei Et statim vestivit Hittonem venerabilem episcopum quicquid in ipso loco habuit in basilica in domo et in omnibus causis quas in illo loco habere videbatur in proprium Isti sunt testes qui illam traditionem renovationis viderunt et ipsam vestituram Rumolt. Emheri. Cotefrid. Petto. Hrodhoh. Uuicco. Heipo. Rimideo. Uuillihad. Kepahoh. Adalcrim. Uuichram. Selprat. Tuti. Uuolfperht. Sigiprant. Fridurih. Isancrim. Sigiuuart. Hreidker. Rihhart. Amalperht. Emilo. Meginhart. Ramuolf. Otmar. Uuerinperht. Zato. Actum est haec traditio in ipso loco quae dicitur Poah coram Hittone venerabili episcopo in XIII. kal. mar Hludouuici imperatoris XV. indictione V. Ego quidem Undeo indignus diaconus scripsi hanc traditionem iussione Hittonis episcopi