Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 541

Kiso übergibt seinen Besitz zu Berghofen
Datierung: 827 04 02
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO QUAM FECIT KISO AD PERCHOFUN.

In nomine dei summi Notum sit cunctis fidelibus veracisque et nobilibus viris qualiter ego quidem Kiso cogitans de dei timore vel pro aeterna retributione anime meae propterea trado et confirmo propriam hereditatem meam in loco nominato Perchofa ad domum sancte Marie Frigisiensis, hoc est casas II, curtiferas IIII, iurnales LX, de pratis carradas LX, medietatem silvi mei ut post obitum meum ibidem firmiter permaneat in ea causa, quod cum venerabili Hittoni episcopo conplacitavi et cum concordia eius feci, ut hoc ipsud uxor mea Purcsuuind et filius meus Eigil hoc habeant usque dum vivant et tunc bene emelioratum dimittant ad domum sanctae Mariae. Et numquam postea aliquis persona potestatem habeat aliquid inde abstrahere, sed evo perpetuo ibidem permaneat Haec sunt testes per aures tracti Kisalhart comes. Adalhart. Adalker. Hartnid. Toto. Fridarich. Uuolfheri. Kerhoh. Rihperht. Sigiuuolc. Tozi. Lanto. Sigiprant. Freaso. Adalperht. Drudmunt. Hruadperht. Ambrico. Cundheri. Eigil. Reginperht. Pirhtilo. Alias Adalperht. Reginpald. Memmo. Uuillihart. Alius Lanto. Erchanolf. Fritilo. Toto. Hroadrih. Sigilo. Sigiuuart. Adalker. Sulman. Tetti. Actum est hoc coram Hittone episcopo et Kisalhardo comite ad Frigisingas in IIII. non. apr anno Hludouuici imperatoris XIIII. Ego quidem Amalrih indignus subdiaconus scripsi ex iussu Hittonis episcopi Pro vestitura fideiussores fuerunt Hartnid, Amprico