Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 540

a) Haholt übergibt seinen Besitz zu Ausser(Inner)bittlbach, den er zu Lehen wieder erhält. b) Investitur.
Datierung: 827 03 16

HAHOLT AD POATILINPACH.

a) In nomine dei summi Publice notum sit cunctis Christianis fidelibus veracisque nobilibus viris qualiter quidam homo nomine Haholt cogitabit pro remedium anime sue et pro remedium parentorum eius, ut in ista temporali vita cum suo proprio perficeret, ut aliquam veniam perpetualiter mereantur accipere coram deo Tunc supradictus Haholt tradidit propriam hereditatem suam totum ex integro in eo loco que dicitur ad Puatilinpah ad casa sanctae Mariae Frigisigensium ubi venerabilis praesul Hitto preesse dinoscitur. Et hoc cum convenientia inter Hittone episcopo et Haholto factum fuit. Et econtra ipse Haholt accepit beneficium de Hittone episcopo quod in ipso loco habebat usitare et emeliorare usque in finem vitae sue et uxori eius Perhthilde et filii eius Arnoni, ut de illis emelioratum fieret in omnibus causis atque ipsi potestatem non haberent, deinde nihil vendere aut abstrahere vel ullus parentorum eius in eam causam se facere posse, sed post obitum illorum trium firmiter et incommutabiliter ad casa sanctae Mariae stabilitum permaneret sine ullius hominis contradictione Isti praesentes aderunt et legitime testes per aures tracti sunt Inprimis Engilhart. Sigiperht. Liutprant. Emheri. Toto. Petto. Drudolt. Hartnid. Drudmunt. Ampriccho. Aarhart. Gauuo. Tuto. Mahtperht. Kaganhart. Sigiuuart. Arpeo. Rihpald. Adalperht. Uuillihart. Eparmaar. Heidfloc. Hephilo. Iskeri. Engilperht. Hrodperht. Adalker. Alpuni. Irminker. Cundilo. Alholf. Adalo. Erhart. Engilperht. Tagaperht. Uuentilpert. Alius Tagaperht. Actum est hoc in pridie non. mar anno Hluduuuici imperatoris sui XIIII. indictione IIII.

b) Item commemorationem facimus illorum hominum qui ibidem ad vestitura praesentes fuerunt in illo loco ad Puatilinpah. Presstitit missus Hittoni episcopi Liutprant Hoholti misso nomen Arpeo cum omnibus ibidem adiacentibus. Similiter missus legitimus Haholti nomine Arpeo vestivit Liutprandum de suo proprio quod ibi habere videbatur totum ex integro nihil praedimisit, ut supra condictio firmiter permaneret. Haec sunt qui hoc viderunt et audierunt: Liutprant. Kaganhart. Drudolt. Kepahoh. Adalperht. Cundperht. Sigihart. Uuacho. Engilpreht. Irminker. Ellanperht. Alpuni. Tagaperht. Arpeo. Alius Tagaperht. Alholf. Ego quidem Undeo indignus diaconus scripsi has epistulas uno tenore ex iussu Hittonis episcopi et rogatu Haholti.