Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 529

Cundpald übergibt eine Kolonie und Unfreie zu Delnhausen.
Datierung: 826 03 11
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO CUNDPALDI AD TELLINHUSUN.

Dum et omnibus non habetur incognitum quod quidam homo nomine Cundpald pro remedium animae matris suae nomine Judith coloniam unam tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisinga et mancipie II. . . . in loco Tellinhusir eo modo, ut ab hodierno die firmiter tenetur ad domum sanctae Mariae Hoc factum est in domo sancte Mariae ad Frigisingas in ipso die quo sepeliebatur mater eius Judith, hoc fuit in V. id. mar indictione III. anno Hludouuici imperatoris XIIII. in ipso anno quo filius eius Hludouuicus rex in Baiouuaria venit. Isti sunt testes Chuniperht. Pernker. Mezzi. Reginperht. Isso. Otperht. Chadol. Ambricho. Uuigant. Uuichart. Memmo. Oato. Hanc traditionis cartulam ego indignus Cozroh iussus a domno Hittone episcopo scripsi