Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 530

Der Priester Uualtheri übergibt sein Lehen und seinen Besitz zu Reichertshausen.
Datierung: 826 04 20
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO UUALTHERI PRESBITERI AD RIHHARESHUSUN.

In nomine dei omnipotentis Cunctis venerabilibus viris notum sit quod quidam honorabilis presbiter nomine Uualtheri ob devotione ad limina sancti Petri venire praedestinavit. Contigit illi, ut in ipso itinere venit ad Frigisingas in praesentiam Hittonis episcopi et ibi dimisit beneficium suum in eo loco nominato ad Rihhareshusun vel quicquid proprii habere videretur in manus Hittoni episcopi tradidit, ut deinceps in potestate sanctae Mariae permaneret Ea vero ratione rogavit episcopum pro suum nepotem nomine Selpheri, si ille suam alodem ad casa sanctae Mariae traderet, hoc totum quod ipse presbiter haberet in iam dicto loco illi concederet. Et ita episcopus propter suam clementiam perdonavit sic esse suam petitionem Isti praesentes fuerunt Heriperht comes. Petto. Ûro. Ratpot. Crimuni. Uuigant. Ratolf. Hungis. Rihperht. Pernhart. Engilheri. Immo. Tagaperht. Ratheri. Irminheri. Pezzi. Actum est hoc ad Frigisingas in XII. kal. mai anno Hludouuici imperatoris XIII. indictione III.