Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 528

Der Diakon Engilperht übergibt nebst Mutter und Schwester Land und Unfreie zu Berg und Leonhardsbuch gegen Lehen zu Hohenbachern und Leonhardsbuch.
Datierung: 826 01 02
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO ENGILPERHTI ET SORORIS EIUS HETA AD PERGE.

In nomine domini Notum sit omnibus fidelibus veracisque nobilibus viris qualiter quidam venerabilis diaconus nomine Engilperht et mater eius Perhthilt vel soror eius Heta cogitaverunt pro remedium animae eorum, ut de illorum proprietate eis aliquam veniam delictorum mererentur accipere Tunc venerunt isti supranominati ad electo loco Frigisingas atque tunc praesenti tempore ibidem Hitto venerabilis episcopus manebat et rogaverunt illum, ut cum suo comiatu illa traditio fieret facta ad casa sanctae Mariae et econtra illis deinde daretur aliqua suffragia, ut se possint ad vita sua degere. Postea vero omnibus audientibus hoc placuit, ut hoc pleniter peractum fuisset. Enimvero venientes ante altare ipse diaconus et frater eius Amalperht vel ipse matrone tradentes in altare sanctae Mariae talem proprium et vestituram qualem Engilperht et mater vel soror eius eo tempore habere viderentur ad Perge et ad Pohe seu mancipia X his nominibus Sigipald, Immina, Otfrit, Alprat, Irminheri, Sigimunt, Lira, Ellanpirn, Lantrih, Hartmot et Amalberto fratre eorum simul cum eis hoc confirmante in altare sanctae Mariae. Et fideiussores eis fuerunt ipse Amalperht, Heriolt, Liutpald eam traditionem firmare. Tunc postea domnus episcopus propter suam reverentiam praestabat illis basilicam I ad Pabharom cum ipsa vestitura et alia II colonia ad Pohhe et qualecunque illorum longius vivat, hoc habeat ei ad usum, post obitum vero illorum trium firmiter permaneat ad Frigisingas. Isti sunt testes Haholf. Petto. Otperht. Ratpot. Uro. Hatto. Uuicco. Rihperht. Cundhart. Alauuih. Liutpald. Arperht. Crimuni. Nendilo. Adalhart. Heriolt. Hiltiuuart. Alius Rihperht. Deothelm. Actum hoc ad Frigisinga in IIII. non. ian anno Hludouuici imperatoris XII. indictione III.