Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 517

Der Subdiakon Podalunc übergibt Land und Unfreie zu Burgrain.
Datierung: 825 03 27
Ausstellungsort: Isen

TRADITIO PODALUNGI SUBDIACONI AD PURGREINNE.

In nomine domini nostri Jesu Christi Notum sit omni­bus fidelibus viris, eo quod Liutprant et filii eius Podalunc et Meginrat vel Ascrih venerunt ad Isana monasterium in praesentia Hittonis episcopi et cum illorum omnium convenientia dederunt partem hereditatis suae Podalungo subdiacono in eo loco nominate Purcreini Ea vero ratione et accepta portione statim in ipsa hora Podalunc tradidit ilium locum ad Purcreinne cum IIII mancipiis totum ex integro quod de patre et fratribus ad suam partem tulerat in capsae sanctae Mariae et in manus Hittonis episcopi ad Frigisingas, ut post obitum illius omnia ad ea loca pertinentia firmiter permanerent ad Frigisingas sine ullius hominis contradictione. Et istius traditionis fideiussores illi fuerunt Liutprant pater eius et Rihpald et fratres eius cuncta haec consentientes fuerunt. Isti testes Inprimis Rihpald. Liutprant. Priso. Sigipald. Isi. Aaron. Drudolt. Sigiuuart. Tuto. Irminfrid. Friduperht. Heimperht. Gauuo. Mahtperht. Amo. Uuichart. Kyso. Salucho. Hart­nid. Petto. Eparheri. Meginrat. Ascrih. Pezzi. Adalperht. Adalhart. Kepahoh. Engilhart. Reginhart. Eigil. Actum est haec traditio ad Isana monasterio in VI. kal. apr anno incarnationis domini DCCCXXV. indictione III. Hludouuici imperatoris XII. Ego quidem indignus diaconus Undeo scripsi hanc cartulam ex iussu Hittonis episcopi