Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 518

Jisi übergibt sein Eigentum zu Buch am Buchrain und Wifling
Datierung: 825 03 27
Ausstellungsort: Isen

TRADITIO ISI AD POAH ET AD UUIUININGAS TOTUM.

Constat enim multis in hac provincia constitutis nobilibus veracisque viris qualiter venerandus homo Jisi nominatus venit ad venerabili viro Hittone pontifici et consiliavit cum eo ut de suo proprio in ista caduca vita aliquam veniam cum sanctis dei perpetualiter habere adquireret. Tunc placuit omnibus parentibus et amicis suis talis voluntas in eo ac suaderunt eum ita perficere, eo quod legales filios genitos non habuit. Ea ratione coram magna multitudine gnarum ad Isana mona­sterio sancti Zenonis tradidit propriam alodem suam in illis locis nuncupatis ad Poache et ad Uuiuiningas praeter duas colonias et mancipia III totum ex integro quod illi genitor suus dimisit in capsam sancte Marie et in manus Hittonis episcopi in iurem ac potestatem sanctae Mariae ad Frigisingas, ut post obitum eius omnia pleniter quae habere videretur culta et inculta cum pratis et pascuis cum omni utensilia vel in omnibus mancipiis et pecodibus firmiter permaneat atque deinceps quicquid elaborare aliunde potest omnia sine inpedimento unius persone perpetualiter firmentur, ut neque ego ipse de isto tempore vel ullus propinquus meus seu de coheredibus meis aliquid deinde abstrahere potestatem non habeat, sed cuncta quae mihi dederat deus post discessum meum in potestate sanctae Mariae permaneant et defensoris eius Isti sunt testes Inprimis Rihpald. Liutprant. Priso. Sigipald. Aaron. Drudolt Sigiuuart. Tuto. Irminfrid. Friduperht. Heimperht. Kauuo. Mahtperht. Amo. Uuichart. Kyso. Salucho. Hartnid. Petto. Eparheri. Meginrat. Ascrih. Pezzi. Adalhart. Reginhoh. Engilhart. Adalperht. Regin­hart. Actum est hoc ad Isana monasterio in VI. kal. apr anno Hludouuici imperatoris XII. indictione III. Ego quidem Undeo indignus diaconus scribsi hanc cartulam ex iussione Hittonis episcopi